haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in
faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili
hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum
et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et
statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me
et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israhel ad
gentes apostatrices quae recesserunt a me patres eorum
praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc
et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego
mitto te et dices ad eos haec dicit Dominus Deus
si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam
domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio
eorum
tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum
metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum
scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne
formides quia domus exasperans est
loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant
quoniam inritatores sunt
tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli
esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et
comede quaecumque ego do tibi
et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus
liber et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et
foris et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vae